Apocalypsis B. Joannis*

Caput 8: Versus 12

Et quartus angelus.Quartus dicitur ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Judaeis et gentilibus excaecasset, tandem ipsos filios Ecclesiae expugnare egressus est, et quosdam rapuit, tam majores quam minores. Has quatuor damnationes ut praeteritas narravit, ut pote quae quotidie videntur in ecclesiis. Tres vero futuras praenuntiari facit, ut doceat in novissimis temporibus, etiam graviores praeteritis imminere, quod etiam ad consolationem praesentium potest redigi.
(* Traductions européennes)